1 Samuel 11

RAB. Jabes sensus: Galaad acervus testimonii. Naas, id est serpens, scilicet diabolus ascendit contra sensum testimonii Scripturae eruditum. Bellum Naas, bellum haereticorum contra Ecclesiam significat. Naas interpretatur serpens, Ammon comprimens vel coangustans, vel populus moeroris. Jabes exsiccata; Galaad acervus testimonii; Naas ergo significat serpentem antiquum, qui est princeps Ammonitarum, id est haereticorum. Hic est enim populus moeroris, qui non habet gaudium Spiritus sancti, qui disponit foedus cum populo Ecclesiae, ut eruat oculos dextros, visum scilicet sanae orthodoxae fidei. Sinistrum relinquit oculum, ut scilicet prava tantum sentiat. Sed mens fidelium exsiccata a sorde vitiorum, acervum testimonii, id est, scientias sanctae Scripturae congerit, quibus viriliter resistat hosti. . RAB., in lib., Reg., tom. 2. Urbe, scilicet Adonibezec, etc., usque ad per totum orbem Ecclesia diffundat. . Quia congregatio pravorum, charitatis et fidei unitate non jungitur, abinvicem dissensione separatur; unde: Psal. 91.. . .
Copyright information for VulgGlossa